monumenta.ch > Plinius > sectio 68

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 68
{XIII} Convenit stellas in occasu vespertino proximas esse terrae et altitudine et latitudine, exortusque matutinos ne initio cuiusque fieri, stationes in mediis latitudinum articulis, quae vocant ecliptica. perinde confessum est motum augeri, quamdiu in vicino sint terrae; cum abscedant in altitudinem, minui. quae ratio lunae maxime sublimitatibus adprobatur. aeque non est dubium in exortibus matutinis etiamnum augeri atque a stationibus primis tris superiores deminuere se usque ad stationes secundas.